- HINNULEUS
- HINNULEUSGraece νεβρὸς, cervus anniculus est, qui nihil adhuc cornuum habet, nisi ὥσπερ ςημείου χάριν, αρχην´ τινα, velut indicii ergo, initium quoddam, ut habet Philosophus: tuber vocant Venatores, Salmas. ad Solin. p. 221. Ε᾿λλὸς quoque Graecis cervi hinnulus est, tamquam εν ἕλει τὰς διατριβὰς ἔχων, in paludosis locis degens. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 17. Namque et ad caprearum, damarum, leporum, similiumque hinnuli vox quoque extenditur, ab hinni similitudine ducta. Et quidem hinnulis cervorum nihil pernicius, teste Xenoph. Cynegetic. unde Sponsi celeritas, in supperiis Sponsae ferendis, hinnulorum celeritati confertur, Cant. c. 2. v. 9. Similis est dilectus meus capreae, aut hinnulo cervorum, vide quoque v. 17. et c. 8. v. 7. Nempe ut venatorum adventu, tamquam re inassuetâ, magis percelluntur, quam cervi iam adulti, ita maiore nisu fugiunt et alas pedibus addit timor. Sed ille impetus non diu durat: quo enim acriori fugâ auferuntur, eo facilius fatiscunt, uti ex eodem Xenoph. Pollus habet l. 5. c. 12. Pellis illorum ῃεβρὶς ab Histrionibus, qui Satyros simulabant, adhibita; inprimis in Bacchicis olim Sacris magni fuit usus, uti dicemus infra in voce Nebris. Plura vero hanc in rem vide apud Bochart. ubi supra c. 24. Plin. l. 8. c. 44.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.